라틴어 문장 검색

neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:3)
haec tibi est incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:5)
Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa libertatem recusandi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:1)
de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:4)
in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea quae sunt his contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:5)
alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur, ut quem ad modum sit res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:3)
Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:8)
Quis enim putare vere potest plus egisse Dionysium tum, cum omnia moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius civem Archimedem, cum istam ipsam sphaeram, nihil cum agere videretur, [de qua modo dicebatur] effecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:1)
Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:1)
Itaque nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:1)
qua quidem certe nihil potest esse dulcius, et quae, si aequa non est, ne libertas quidem est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:2)
Itaque et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 81:3)
Et vero negant oportere indomiti populi vitio genus hoc totum liberi populi repudiari, concordi populo et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:1)
libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:3)
Ita caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in comparando difficile ad eligendum sit, quid maxime velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION