라틴어 문장 검색

Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo peruagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 37:1)
quaedam somnum mouent, quaedam sensum excitant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 2:3)
Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 32장 1:2)
Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 3:1)
Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:1)
nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem uel Orestem percepisse poetae ferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 19:4)
cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:2)
Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:3)
sensus intercidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:2)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:4)
deinde ei proxima uel pallida uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:7)
alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 64:3)
finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:8)
tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:7)
Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION