라틴어 문장 검색

Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:1)
A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:5)
hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:3)
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:2)
"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:1)
sic enim perducemur ad primum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:6)
parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:2)
Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:1)
Non potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:3)
Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:2)
Ab hoc enim impetus venient mentis, ab hoc omnis species, quae impetum movet, redigetur ad liquidum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 32:5)
Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 1:2)
si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:2)
Eo perductus est furor, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna conferre;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 32:1)
Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION