라틴어 문장 검색

Sit sane tanta quantam tu illam esse vis - etenim sine controversia et magna est et late patet et ad multos pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives ei studio etiam hodie praesunt - sed vide, Crasse, ne dum novo et alieno ornatu velis ornare iuris civilis scientiam, suo quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 235:2)
Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissimos homines summa de iure dissensio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 238:2)
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:3)
Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 42:4)
alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:3)
dividunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam et in quaestionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:1)
causam appellant rem positam in disceptatione reorum et controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:2)
itaque cum ille discessit, tris personas unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, iudicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 102:2)
id est igitur genus primum causarum in iudiciis ex controversia facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:4)
Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest esse nisi ex ambiguo controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:1)
nusquam enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti controversia separatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:2)
Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et controversiam cadere possint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 113:1)
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:2)
unum appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo genere quaeratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:4)
alterum, quod personis certis et temporibus definiatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION