라틴어 문장 검색

Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 19:2)
Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit quam in suo trabem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:5)
Quid admirer?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:7)
Uerum quia de longe huc peregrini uenistis, et, ut ego mihi uideor perspexisse, ea, quae uos uera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse uobis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:10)
Unde restat, ut si ea, quae nunc nobis noua praedicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:9)
nam uere dico uobis, quia domum hanc tanta luce inpletam esse perspicio, ut uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.11)
saepe horrere sacros doluit Latona capillos, quos admirata est ipsa nouerca prius.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 313)
percunctatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit Troianos esse, ducem Aeneam, filium et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 23:2)
ibi ab legatis - seu fossam fodiens palae innixus seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus - salute data in vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 286:1)
et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 74:2)
nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 336:1)
ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum intervallis et negasse barbarorum ea castra ulli videri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 392:1)
Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quae tum , admirari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 182:1)
remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam - id enim caput Athamaniae erat - si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 5:1)
admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION