라틴어 문장 검색

quod si perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 2:4)
Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:4)
ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 2:2)
quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 3:4)
sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 2:4)
Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 3:1)
insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:2)
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:1)
cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:2)
Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:4)
cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:6)
nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:3)
quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:1)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
oppressisset omnia, possideret, teneret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION