라틴어 문장 검색

"quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:12)
Zeuxin aiunt obleuisse uuam et seruasse id quod melius erat in tabula, non quod similius.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 26:6)
Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:5)
sentit tremulum linea piscem.
(세네카, Hercules Furens 2:12)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
orbis iacebit squalido turpis situ, vacuum sine ullis piscibus stabit mare, alesque caelo derit et silvis fera solis et aer pervius ventis erit.
(세네카, 파이드라 6:27)
et vacat mersos numerare pisces
(세네카, Thyestes 606:1)
ultima caeli sidera Pisces,
(세네카, Thyestes 885:1)
' quaerebam, sicca si posset piscis harena nec solitus ponto vivere torvus aper;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33)
terra prius falso partu deludet arantis, et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient revocare liquores, aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1523)
a pereat, quicumque meracas repperit uvas corrupitque bonas nectare primus aquas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b5)
tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, quo seges in campo, quo viret uva iugo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b26)
nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo et nova longinquis piscibus esca natat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 76)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
dum modo purpureo spument mihi dolia musto, et nova pressantis inquinet uva pedes, quod superest vitae per te et tua cornua vivam, virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1711)

SEARCH

MENU NAVIGATION