라틴어 문장 검색

alii dicunt hunc morem fuisse, ut de suo duce numquam voce quereretur exercitus, ne seditio paulatim insurgeret, verum armorum ordinem mutantes scuta supina portarent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9310)
per quod populariter eorum captat favorem, aut seditionem eorum adversum regem invocat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1132)
et ne mirum esset, qui sic libere responderet, ante eius et mores et causam praedixit 'lingua melior', 'seditione potens', 'idem infensus, quem gloria' et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3439)
quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem levatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4985)
corripuit enim hunc geminatus per cuneos plausus, et plebis et patrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5082)
et populos, ut "ut binae regum facies, ita corpora plebis";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 53)
nam "ut binae regum facies ita corpora plebis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 896)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
"Nam asylo prima plebs congregata est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:4)
Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 6:1)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)
quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:1)
videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:1)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION