라틴어 문장 검색

Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장11)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
in feminis brevius et plenius super vulvae cervicem se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장61)
Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장62)
deinde cum cibo pleniore vinum bibendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장21)
Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore victu utatur, vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장41)
interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장26)
Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장50)
Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장32)
Quod animadversum est in iis animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장17)
20 Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장1)
Diocles Carystius tenuioris intestini morbum xordayo/n, plenioris ei0leo/n nominavit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장3)
Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장28)
21 Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui (IV.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장1)
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION