라틴어 문장 검색

verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:3)
nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:1)
nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo , non vendere operam nec elevare tanti auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 123:3)
caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:1)
neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 159:2)
ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis neget?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 214:1)
Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장25)
Ad hoc si iniuriae non sint, haut saepe auxili egeas."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장55)
Atque hoc utinam a principio tibi placuisset:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장10)
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 2:2)
Nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse, quod mutandum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 1:1)
Nec in hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 6:5)
Quia occidit ille, meruit ut hoc pateretur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:3)
" Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 1:2)
Ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION