라틴어 문장 검색

ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 358:3)
hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia aggrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 361:1)
et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 374:2)
paucos dies stativa habuere, impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine viae, relicti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 378:1)
stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 381:1)
consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 414:1)
ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem stativa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 418:1)
illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 646:1)
ibi plures dies stativa habuit, quia perventum erat ad Tolostobogiorum fines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 184:2)
ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 236:1)
ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:1)
Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret quam collocutus cum suis regibus esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 306:1)
ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 445:2)
inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 490:1)
ab stativis diei via Apolloniam fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 511:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION