라틴어 문장 검색

omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 646:1)
quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saevire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes ne utique experiri vellet imperium cuius vis omnis in consensu oboedientium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 651:1)
Claudius, et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 670:2)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)
tribuni plebis quinque creati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha21)
itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 3:1)
possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 4:1)
C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 96:1)
qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 100:1)
si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse sisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 102:1)
vos inquit Fabius, ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum comparatam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 105:1)
tribunos plebis vos creatos, non hostes patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 105:2)
agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 107:1)
debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION