라틴어 문장 검색

Bigerra inde urbs - socii et hi Romanorum erant - a Carthaginiensibus oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 534:2)
Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 584:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 90:3)
postero die ad oppugnandam arcem ducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 149:1)
cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:1)
alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:2)
neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, mari hostes potiantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 160:2)
Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc maria, hinc terra circumsedebimus arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 165:1)
castra Punica oppugnanda esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 196:2)
consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 233:1)
nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum, hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 279:1)
Fulvium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quae ad Hannibalem descivissent oppugnaret, intentius rem egisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 309:2)
castris hostes potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:2)
Claudius consul D. Iunio ad ostium Volturni, M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 327:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION