라틴어 문장 검색

Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui data . . . sunt et super vulnus impositae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장83)
Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장86)
Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장26)
Ac primum a victus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장78)
dein post inflammationem cibum boni suci capiat, vitatis omnibus acribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장80)
In omni vero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est, sed iis, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aves, exceptoque apro omnis fere venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장109)
Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장111)
Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장371)
nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장25)
Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장36)
utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장37)
post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장129)
Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장131)
Tum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic ut potiones meracae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장138)
cibis vero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장193)

SEARCH

MENU NAVIGATION