라틴어 문장 검색

plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 3:1)
circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera fingere, altera nihil iudicare dictura est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 67:2)
ut, qui accipere in Campo consuerunt, iis , quorum esse , solent esse, sic eiusmodi indices infesti tum reo venerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 242:2)
quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 340:1)
praecipue bonitas, , misericordia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 40:2)
discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 67:1)
mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 112:2)
In qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus efficere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 234:1)
quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 106:2)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:1)
interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes cunctator est appellatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:2)
quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 136:2)
praecipua tamen eius opera δείνωσισ in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, e)cergasi/a in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 151:3)
parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 152:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION