라틴어 문장 검색

Praecipueque in hoc casu petendum, non a medicamentis solum, sed etiam a victus ratione praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 86:2)
Praesensque in aliquo antidoto praesidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 14:1)
Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, majus in manu quam in medicamentis praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 2:1)
Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:5)
In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 1:4)
praesidium legum genitorque vocatur principis et famulum dignatur regia patrem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:43)
quis tale removit praesidium terris?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:146)
arma oneri, fuga praesidio.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:294)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
morte viri turbatus eques flectebat habenas totaque praeciso nutassent agmina cornu, ni celer instructa Stilicho legione secutus subsidiis peditum pugnam instaurasset equestrem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:235)
hanc tamen exiguam miro natura tueri praesidio dignata feram:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice7)
ruit illa tamen confisa sororum praesidio;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:134)
nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi, deficeret si nostra manus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:153)
"Populator Achivae Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens et ruptas animis spirans inmanibus Alpes iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris tutior auxilio brumae (quo gentibus illis sidere consueti favet inclementia caeli) meque minabatur calcato obsidere vallo spem vano terrore fovens, si forte, remotis praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem condicione fidem;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:193)
cingunt superi concordibus unum praesidiis hostesque tuos aut litore produnt aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor aut in se vertunt furiis aut militis ense bacchati laniant Pentheo corpora ritu;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:96)

SEARCH

MENU NAVIGATION