라틴어 문장 검색

Rationem, eis, exhibendam curavit Washingtonius, qua omnia, ad exercitum alendum, vestiendum, armisque ornandum necessaria, accuratissime demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.43)
Itaque, rem tantam animo diu secum ipse volutans, literas, quas earum legionum praefectis exhibeat, ad Maxwell, de quo modo mentionem fecimus, misit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.23)
quibus in literis, amici ducisque vice fungens, militibus praefectisque Americanis superbiam insitam, virtutemque quam saepenumero arduis in rebus jam antea praestiterant, concitare est conatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.24)
Hostes, contra, qui Novum jam Eboracum aliasque regiones impune tenebant, et, quocumque libuit, liberrime vagabantur, omnibus rebus necessariis plene ornati instructique, hominum multitudine longe praestabant, atque terrorem maximum, quacumque incedebant, incolis incutiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.45)
FORTASSE haud longe a re nostra alienum erit, quas res Americani, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, praestiterunt, paucis disserere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.8)
utque stipendium in posterum omnibus, qui nomina profiteri perseverarent, salvum praestaretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.17)
quod si eorum postulatis venia aut licentia ulla daretur, exemplum pessimum disciplinae militari exhiberetur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.20)
omnes, enim, ad unum, praefectos, militesque, pro concione, ob virtutem et patientiam invictam, quam saepenumero arduis in rebus praestiterant, summopere laudavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.83)
Patientia invicta, quam per vitam omnem saepenumero praestiterat, Washingtonium, generis humani delicias, nec in morte deseruit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.13)
Ratione praestabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.71)
Veterum annales Washingtonio parem ullum exhibere nequeunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.92)
Virtute maxime praestabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.102)
Vobis, lectores candidissimi, illustrissimi Washingtonii vitam, latinitate donatam, Americanorum omnium primus, offerre et exhibere gestio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.17)
Americanosque tum gentibus cunctis doctrina et scientia praestare, vere dici poterit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.65)
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0718)

SEARCH

MENU NAVIGATION