라틴어 문장 검색

Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 17장1)
Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 22장3)
Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 26장3)
et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 32장2)
Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse),
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 34장3)
Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장2)
sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장4)
Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 37장7)
At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장4)
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장6)
Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo loco continent:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 50장1)
nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장2)
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 57장3)
Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 58장2)
His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION