라틴어 문장 검색

natantia lumina in mortem reducta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4951)
atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo intervallo * * * ), ad suam villam reduximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 2:5)
hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:5)
Tum Laelium, cum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur oravissent, locutum esse ita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:3)
Nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate fuimus et postea una Rhodum ille etiam profectus est, quo melior esset et doctior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:5)
Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:3)
Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:2)
Aurelia via profectus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:14)
Sed cum sint homines, qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 15:6)
Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius, ut eat in exilium, quam queramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 16:4)
quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 85:4)
eademque ratio fecit hominem hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:4)
profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:5)
Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni ad vesperum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 10:6)
si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita - quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint - , haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista producta et 'reducta', partim idem significantibus - quid enim interest, expetas an eligas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION