라틴어 문장 검색

Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 12:1)
Non tantum praesentis, sed vigilantis est occasionem observare properantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 3:1)
Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur, quem rogat, ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 5:2)
Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 6:3)
Quid enim necesse est mala accersere, satis cito patienda cum venerint, praesumere ac praesens tempus futuri metu perdere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 1:1)
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
Propera ad me, sed ad te prius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:1)
nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:5)
Quod evenit in labyrintho properantibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:6)
Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:4)
Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 6:1)
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:4)
Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 1:2)
Perge, Lucili, et propera, tibi ne et ipsi accidat, quod mihi, ut senex discas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 5:1)
immo ideo magis propera, quoniam diu non adgressus es, quod perdiscere vix senex possis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION