라틴어 문장 검색

si ab ora maritima Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia exspectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium aggrederetur.
(카이사르, 내란기, 3권 78:11)
Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama percrebuerat, pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis;
(카이사르, 내란기, 3권 79:6)
Scipio discessu exercituum ab Dyrrachio cognito Larisam legiones adduxerat;
(카이사르, 내란기, 3권 80:7)
Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes, receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi.
(카이사르, 내란기, 3권 82:1)
Ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus.
(카이사르, 내란기, 3권 86:6)
Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatus consulto;
(카이사르, 내란기, 3권 88:2)
Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:5)
Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu erant collocatae.
(카이사르, 내란기, 3권 88:6)
Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat.
(카이사르, 내란기, 3권 89:1)
Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute.
(카이사르, 내란기, 3권 91:2)
Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tulerunt et ordines suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:3)
Hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere et eas, quas secum duxerat, in vicem requiescere atque in castra reverti iussit eodemque die Larisam pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 98:3)
Tantusque eo facto timor incessit, ut, cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur.
(카이사르, 내란기, 3권 101:5)
Cumque ignis magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt;
(카이사르, 내란기, 3권 101:8)
Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION