라틴어 문장 검색

Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:1)
" Territa sorte dei per opacas innuba silvas vivit et instantem turbam violenta procorum condicione fugat, nec "sum potienda, nisi" inquit "victa prius cursu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:8)
sed (tanta potentia formae est) venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:13)
Tibi nubere nulla nolet, et optari potes a sapiente puella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:11)
Intereat, quoniam tot caede procorum admonitus non est agiturque in taedia vitae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:14)
Quae dotatissima forma mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 38:2)
Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:1)
Hanc multi petiere proci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:6)
Helene non pluribus esset sollicitata procis nec quae Lapitheia movit proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:7)
nec, uti pars magna procorum, quam modo vidit, amat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:13)
hic sedet ignoto iuncta puella viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1126)
Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1168)
quid prius est illi flamma Briseidos, utque fecerit iratos rapta puella duces?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1173)
aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem, dum vir abest, multis una petita procis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1174)
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION