라틴어 문장 검색

Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 206:1)
intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:2)
Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 273:1)
essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 396:1)
armatis ac dimicantibus dubiam victoriam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 499:3)
armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 511:2)
deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 523:2)
insequitur acies ornata armataque, ut hostium quoque magnificum spectaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:3)
quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 597:1)
ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est sed melius muri quam vallum armatos arcent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 606:2)
Samnites sicut antequam in muris viderent armatos satis animi habuerunt ad prohibendos urbis aditu hostes, ita, postquam iam non ex intervallo nec missilibus sed comminus gerebatur res et qui aegre successerant ex in muros, loco quem magis timuerant victo, facile in hostem imparem ex aequo pugnabant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:3)
eo bello populum R. sui Latinique nominis DCCC armatorum habuisse dicit Exercitibus Romanis tune primurn trans Padum ductis Galli Insubres aliquot proeliis fusi in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha9)
itaque latius quam qua caederetur ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 112:1)
cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 140:1)
ibi iis nova terribilisque species visa est, quod armati - ita mos gentis erat - in concilium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 193:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION