라틴어 문장 검색

Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida visentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:7)
Ferrum istud, etiam civili bello purum et innoxium, bonas tandem ac nobiles edet operas :
(세네카, De Providentia, book 1 18:4)
Tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non tantum lacerationes sed etiam vellicationes effugerit, statura semper ubi constitit ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 26:2)
Sacerdos casta e castis, pura e puris sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.1)
Mouet me respectus omnium uirginum, si in ciuitate nulla inueniri potuit neque meretrice castior neque homicida purior.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.20)
vidit ut clarum diem et pura nitidi spatia conspexit poli, [oborta nox est, lumina in terram dedit ] compressit oculos et diem invisum expulit faciemque retro flexit atque omni petit cervice terram;
(세네카, Hercules Furens 12:29)
proxima puris sors est manibus nescire nefas.
(세네카, Hercules Furens 16:12)
namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:3)
laudis est puram tenuisse ferrum, cumque regnabas, minus in procellis in tuas urbes licuisse fatis.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:15)
manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)
nullus innocuum cruor contaminavit, afuit ferro manus proculque vestro purus a coetu stetit.
(세네카, 메데아 5:4)
vindicta levis est quam ferunt purae manus, incumbe in iras teque languentem excita penitusque veteres pectore ex imo impetus violenter hauri.
(세네카, 메데아 14:7)
non ante caelo lucidus curret dies haustusque tutos aetheris puri dabit.
(세네카, 오이디푸스 3:13)
Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit rectusque purum verticem caelo tulit et summam in auras fusus explicuit comam?
(세네카, 오이디푸스 4:23)
vere florifero virens reparabit herbas, spiritus puros dabit vitalis aura, veniet et silvis decor;
(세네카, 오이디푸스 7:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION