라틴어 문장 검색

Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:1)
Vis scire, quales dominus quaerat ornatus?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:11)
Volumus scire, quales esse debeant viduae?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:1)
Cuius talia principia, qualis finis erit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:2)
scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:14)
Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:5)
Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:6)
Semper in comitatu suo virgines ac viduas et ipsas graves feminas habuit sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari et, qualis quaeque sit, talium consortio delectari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:20)
Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:5)
si natura negat, facit indignatio versum qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I25)
qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)
"vos lanam trahitis calathisque peracta refertis vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex, notum est cur solo tabulas inpleverit Hister liberto, dederit vivus cur multa puellae;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II34)
"inde reversi conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint quales ex humili magna ad fastigia rerum extollit quotiens voluit Fortuna iocari?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III10)
provincia tanti vendit agros, sed maiores Apulia vendit, qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae, purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui voce solebat vendere municipes fracta de merce siluros?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV15)
quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)

SEARCH

MENU NAVIGATION