라틴어 문장 검색

da, locuples Deus, hoc famulis rite precantibus, ut tenui membra cibo recreata levent, neu piger inmodicis dapibus viscera tenta gravet stomachus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum48)
fluxit labor diei, redit et quietis hora, blandus sopor vicissim fessos relaxat artus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum2)
lex haec data est caducis deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas, sed dum pererrat omnes quies amica venas pectusque feriatum placat rigante somno, liber vagat per auras rapido vigore sensus, variasque per figuras quae sunt operta cernit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum5)
sat est quiete dulci fessum fovere corpus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum27)
sed mox in auras igneis iugalibus curruque raptus e volavit praepete, ne de propinquo sordium contagio dirus quietum mundus afflaret virum olim probatis inclytum ieiuniis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium8)
"ast alii pietatis amor placidumque medendi ingenium, recreans homines, mortalia servans."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 139)
longum atque perenne est quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus, expertus dubitas animas percurrere visu abdita corporeis oculis, cum saepe quietis rore soporatis cernat mens viva remotos distantesque locos, aciem per rura, per astra, per maria intendens?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1230)
"blande et quiete efflagito quod sponte obire debeas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.21)
illa perosa quietis opem degeneri tolerare mora nocte fores sine teste movet saeptaque claustra fugax aperit, inde per invia carpit iter.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.9)
iam minus mortis pretium peractae est, quae venenatos abolens dolores concitam membris tribuit quietem fine soporo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.29)
"carceri paulum benignis fotibus recreetur, ut pastum novum poenis refectus praebeat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.101)
at vero postquam lectuli martyr quietem contigit, aeger morarum taedio et mortis incensus siti - si mors habenda eiusmodi est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.107)
nec non et ipsa nunc iubet servire sancto corpori pontum quietis lapsibus ad curva pronum litora.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.140)
sed mox subactis hostibus iam pace iustis reddita altar quietem debitam praestat beatis ossibus;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.146)
"ipse iubebas numquam quietum dextera ut ferret stilum, non petimus totiens te praeceptore negatas, avare doctor, iam scholarum ferias, pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos, flexas catenis inpedire virgulas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.31)

SEARCH

MENU NAVIGATION