라틴어 문장 검색

Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:1)
non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:5)
quam enim sibi constanter convenienterque dicat, non laborat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:3)
qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturae cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, verum etiam potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:2)
392 10) - ad officium pertinet v. καθήκει - mediocritas officiorum 322 9 officia consolantium 355 14 officiosus dolor 352 15 *ὁμολογουμυένωσ τῆͺ φύσει νῆν = congruere naturae cumque ea convenienter vivere 441 15 *ὁμολογουμένη διάθεσισ = adfectio constans conveniensque 377 25 v. constans, constantia opinatio v. opinio opinio δόξα 332 2 (Epicuri), 308 6 ac passim per libr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.154)
dein, quomodo per has operationes Problemata solvantur, docet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:13)
tamen concipiendo Spiralium illarum singulas revolutiones eisdem ab invicem intervallis distare, iisdemque gradibus ad centrum accedere cum Spirali superius descripta, intelligemus etiam quomodo motus corporum in hujusmodi Spiralibus peragantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 18:3)
Fluidorum enim utcunque subtilium, si densa sint, vim ad solida movenda resistendaque permagnam esse, & quomodo vis illius quantitas per experimenta determinetur, plenius patebit per Propositiones duas quae sequuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 63:7)
Quomodo verò motus isti in spatiis liberis absque Vorticibus peraguntur intelligi potest ex Libro primo, & in Mundi Systemate pleniùs docebitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:15)
Marcus eum domum dūxit et cum in hortō sedērent vīnum bibentēs, nārrā mihi’ inquit ‘quōmodo ē proeliō effūgerīs et quid posteā fēcerīs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit26)
Sed quomodo dicunt - ego nihil scio, sed audivi - quom Incuboni pilleum rapuisset, [et] thesaurum invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:20)
Solebat sic cenare, quomodo rex:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:36)
Et quomodo siccitas perseverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:4)
Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:13)
Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION