라틴어 문장 검색

hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
" Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates, faciente cupidine vires, Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:34)
Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 12:2)
Vota Iovi Minos taurorum corpora centum solvit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit, spoliis decorata est regia fixis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 15:1)
Tyndaridae gemini, spectatus caestibus alter, alter equo, primaeque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:2)
Tum maximus heros, aequora prospiciens oculis subiecta, "quis" inquit "ille locus?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:6)
Dominum generosa recusat et vicina suas tendens super aequora palmas eripe me domino;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:4)
Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, me tamen excepto, nec femina constitit ulla.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:14)
Capta viri forma non iam Cythereia curat litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam piscosamque Gnidon gravidamve Amathunta metallis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:1)
bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda, portus erat (summis inductum est aequor harenis);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:2)
Isque deos pelagi vino super aequora fuso et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite vates "Aeacide," dixit, "thalamis potiere petitis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:10)
Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum admisitque suos in verba novissima fluctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 32:1)
parsque boum fulvis genua inclinarat harenis latarumque iacens campos spectabat aquarum, pars gradibus tardis illuc errabat et illuc, nant alii celsoque exstant super aequora collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:3)
Aequora me terrent et ponti tristis imago:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:9)
Neve tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat ventos et, cum velit, aequora placet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION