라틴어 문장 검색

Et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:6)
Nunc illi laetantur, nos conflictamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:6)
Hisque Dei consul factus laetare triumphis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:7)
et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, quia numquam, inquit, deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:11)
de cuius pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum laetatur, quantum eius pia opera coram Deo flagrant et uernant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 2:2)
Quis enim audiens haec suauia non laetetur?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.12)
Quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes doctoresque eorum domum rediere laetantes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX. 1:3)
Sicque de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei episcopo, ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reuersus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II. 1:2)
Residebat, uescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e conuiuis agebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.14)
laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant correcti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:11)
in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:8)
et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, , quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 25:1)
recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patio ritu neglegentia casuve praetermissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 554:1)
populum brevi, postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes desiderium eius tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 220:1)
laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 205:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION