라틴어 문장 검색

reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 64:1)
pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 105:3)
Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 289:1)
et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:2)
ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis, vectigales habendo regionis eius urbes, obtinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 188:1)
et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 197:3)
tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 198:1)
deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:1)
ne navigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam in stipendium aut legatos aut obsides portabit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 458:1)
stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 599:1)
quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 680:2)
militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:2)
quibus adnitentibus senatus consultum factum est ut, ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum quod eius solutum antea non esset solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 76:1)
P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 93:1)
utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION