라틴어 문장 검색

Claudio Neroni, Drusilla nato, privigno suo, despondit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 4:3)
nam si uiolandum est ius, regnandi gratia uiolandum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 5:5)
sed maxime Cleopatram, cum qua et conuiuia in primam lucem saepe protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit, nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:2)
utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 61장 1:1)
et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam apud Marcum Lepidum, quisnam esset finis uitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 87장 1:3)
nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in auito suburbano iuxta Velitras permodicus et cellae penuariae instar, tenetque uicinitatem opinio tamquam et natus ibi sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 6장 1:1)
Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere gesserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:1)
tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:4)
Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:1)
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:2)
regnauit sanguine multo, ad regnum quisquis uenit ab exilio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:3)
ubi natus sit, incertum diuersitas tradentium facit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:4)
in castris natus, patriis nutritus in armis, iam designati principis omen erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:9)
nam qui res Augusti memoriae mandarunt, Germanicum exacto consulatu in Galliam missum consentiunt iam nato Gaio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 3:2)
priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION