라틴어 문장 검색

Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:1)
Odo vero remansit in Aquitania.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:10)
Odo vero rex remansit in Francia, Karolus vero contulit se ad Richardum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:9)
Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad Zuendebolchum contulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:6)
unde Heribertus et Herkengerus, omnibus iam perditis, contulerunt se ad regem Odonem, paucique relicti sunt cum Karolo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:7)
etiam post veros semper uno remanentibus, extremo in fine tandem ad suum ordinem redit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:13)
Carolus rex in Reganesburg totum annum peregit, et Saxones iterum a fide dilapsi sunt Christianitatem relinquentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 11:2)
Ibique leudes imperatoris coniurationes suas postposuerunt, relinquentes autem eum solum, reversique sunt ad Lotharium, ei fidem iuramentis spoponderunt, et imperator vero illorum coniuge simul et regno privatus, merens adflictusque in dominium filiorum advenit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:3)
Et Lotharius rex Ripuariorum legitimam uxorem suam, sororem Hugberti clerici, iniusta occasione reliquit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:4)
Rex vero concubina, cuius amore uxorem reliquit, publice usus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:6)
Sed quaedam pars illorum per alveum ascendentes villam regiam grandem incenderunt, ibique cesi sunt ex eis utpote plus quam C homines, ita ut una navis ibidem ex eorum sorte vacua remansit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:9)
Ceteri vero exinde territi locum predictum reliquerunt et incerta petierunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:13)
Lotharius frater eius, citus et levis, relicta legitima coniuge contra sanctorum canones et Nicolai papae iussum inlicite concubina usus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:11)
Tunc videns Guntharius, quod nullam spem pertinatiae suae ibidem ultra infigere posset, relicta Colonia victus et confusus inde discessit et amplius non est reversus ad eam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:6)
Non igitur debent pro uanis certa relinqui.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION