라틴어 문장 검색

redditi plerisque ordines, remissa ignominia, adlevatae notae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장2)
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장5)
namque et cum ipso praetoriarum cohortium et speculatorum equitumque valida manus discessit, et remanentium fractus animus, quando suspecti duces et Otho, cui uni apud militem fides, dum et ipse non nisi militibus credit, imperia ducum in incerto reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장8)
non discessere ab armis in Pharsalia ac Philippis civium legiones, nedum Othonis ac Vitellii exercitus sponte posituri bellum fuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장8)
mox remissa legatione patuit vallum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장8)
non enim ultima desperatione sed poscente proelium exercitu remisisse rei publicae novissimum casum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장8)
remitti eos in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus quartadecimanos discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장4)
Batavorum cohortes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello parantibus fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장2)
haud dubia destinatione discessere Mucianus Antiochiam, Vespasianus Caesaream:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장15)
remissum id munus, ne inter discordias externa molirentur aut maiore ex diverso mercede ius fasque exuerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장4)
nec duces hostium augendae famae deerant, captos Vitellii exploratores circumductosque, ut robora victoris exercitus noscerent, remittendo;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장6)
ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos destinabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장5)
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
aspernante consule, reclamantibus qui in contione adstiterant, ut in aede Concordiae positurus insignia imperii domumque fratris petiturus discessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장5)
paucos ante dies discesserat Apinius Tiro donisque ac pecuniis acerbe per municipia conquirendis plus invidiae quam virium partibus addebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION