라틴어 문장 검색

sed & in eodem corpore intendi potest & remitti;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 26:6)
Sic enim Cometa posterior Anni 1665 (observante Hevelio,) ex quo conspici caepit, remittebat semper de motu suo, adeoque praeterierat Perigaeum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:2)
Cùm autem gravitas corporum terrestrium sit ut materia in corporibus, ideoque servata quantitate materiae intendi & remitti nequeat, suspicor ascensum illum ex rarefactione materiae caudarum potius oriri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:4)
Mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:2)
Indignatus enim rusticus, quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . . . . Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium praccipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:9)
Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:13)
Nam cum solutus mero remisissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:14)
Temptant in armis se duces, ceu ubi solet nodo remissus Thessali quadrupes iugi cervicem et altas quatere ad excursum iubas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:30)
Quod ad me attinet, non sum crudelis, sed vereor, ne quod remisero, patiar.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:9)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
eundem antequam scribam, eundem cum scripsi, eundem etiam cum remittor, non tamquam eundem lego.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 7:2)
Idem tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diversum est postulare, ut in plerisque frontem remittas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:1)
nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:2)
Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:2)
ad senatum remissus diu pependit, tandem absolutus vindicatusque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION