라틴어 문장 검색

nec satis est cara piscis averrere mensa ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis languidus in cubitum iam se conviva reponet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.26)
captes astutus ubique testamenta senum neu, si vafer unus et alter insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.17)
' 'matutina parum cautos iam frigora mordent', et quae rimosa bene deponuntur in aure.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.31)
necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 73:1)
abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 126:1)
nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 264:1)
ut servent fidem Samnites, si Romani arma deposuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 234:3)
At nunc, velut campum nacti expositionis, hic et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 127:3)
sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:4)
illium enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 3:2)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 186:3)
maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION