라틴어 문장 검색

libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)
Romam dico viros, quos mentem credimus urbis, non genium, cuius frustra simulatur imago, quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis adsignare suos genios perque omnia membra urbis perque locos geniorum milia multa fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2159)
non mens intacta tenetur, nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum vulnus et amissas suspirat femina taedas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2370)
perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni, quem tibi supplendum Deus et genitoris amica servavit pietas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2382)
hoc illi milibus emptum spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Monumentum Sarrae2)
atquin thalamis et lege iugali exutae Hebraeisque toris sacrisque vacantes iure fruebantur proprio, sed pristinus Orphae fanorum ritus praeputia barbara suasit malle et semiferi stirpem nutrire Goliae;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1212)
ast ille tanto laetior omni vacantem nubilo frontem serenam luminat te, Christe, praesentem videns.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.43)
saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit, hymnis continuet dies, nec nox ulla vacet quin Dominum canat;
(프루덴티우스, 머리말, 머리말17)
"publica sed requies privatis rure foroque constat amicitiis:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1213)
"O dea, si prima repetens ab origine pergam, et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso componat Vesper Olympo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:1)
Fama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem, desertaque litora Cretae hoste vacare domos, sedesque adstare relictas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 8:1)
alba, solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:9)
tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me victam doceat fortuna dolere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:14)
nec mora, nec requies:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:17)
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, cernere erat, per tota novem cui iubera corpus porrigitur, rostroque immanis voltur obunco immortale iecur tondens fecundaque poenis viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION