라틴어 문장 검색

nego me ex edicto praetoris restitutum esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 176:4)
et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 11:4)
consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus!"
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장8)
Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장2)
Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장14)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:5)
non relinquam senectutem, si me totum mihi reservabit, totum autem ab illa parte meliore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:2)
In integrum restituit quidquid erraverat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:4)
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:4)
nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:8)
Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 4:1)
saepe quicquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate, unius anni restituit ubertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:7)
In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:1)
" Stultum est," inquit, " praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION