라틴어 문장 검색

Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장2)
non enim modo formam orationis respexit, verba non iam intellecta aut delevit (302,1 age sis cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말262)
(nec vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod is saepe usu venit, qui [cum] acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut aspectum omnino amitterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:2)
Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:1)
quod verbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:3)
Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:2)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)
nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:2)
(298 12) 209 (297 17) Triptolemus 268 4 Troia 268 13 332 11 Troilus 265 23 Trophonius 276 16 Tubero v. Aelius Tuditanus v. Sempronius Tullius Cicero, M. Ex eius libris respiciuntur libri Academici 282 1 Consolatio 250 11 256 6 259 26 352 20 356 3 393 24 de finibus 4196 (458 24) Hortensius 281 27 319 10 de re publica 361 14 - (VI 27) 244 4 Tusculanae disputationes 404 1 458 21 Turpilius (Leucad.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA196)
utpote pauca Respiciens miserae solummodo commoda vitae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:8)
Quoniam aequabilis arearum descriptio Index est centri quod vis illa respicit qua corpus maxime afficitur, corpus autem vi ad hoc centrum tendente retinetur in orbita sua, & motus omnis circularis recte dicitur circa centrum illud fieri, cujus vi corpus retrahitur de motu rectilineo & retinetur in Orbita:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 21:1)
areae illae simul descriptae ut velocitates in P & Q ductae respective in perpendicula a centro in tangentes PT, QT demissa:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 41:2)
agendo quamvis tr ipsi TR parallelam, de PQ, PS abscinde Pr, Pt ipsis PR, PT proportionales respective;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 50:4)
Super DE, DF & EF describe tria circulorum segmenta DRE, DGF, EMF, quae capiant angulos angulis BAC, ABC, ACB aequales respective.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION