라틴어 문장 검색

utque primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장7)
fuerunt qui accensum desiderio Berenices reginae vertisse iter crederent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장2)
Inritatus eo proelio Othonis miles vertit iras in municipium Albintimilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장1)
Caecina Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli provenissent famam in cetera fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장4)
Antequam miscerentur acies, terga vertentibus Vitellianis, Celsus doli prudens repressit suos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장1)
sin victoriae [sanitas sustentaculum] columen in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori validissimos artus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장6)
mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장5)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
neque enim civilibus bellis capti in praedam vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장3)
sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio verterat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장8)
unde infami gratia primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in perniciem vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장3)
mox raptum vexillum in hostem vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장4)
vernile dictum omnem invidiam in eum vertit, tamquam signum incendendae Cremonae dedisset, quae iam flagrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장13)
is fuit Anicetus Polemonis libertus, prae- potens olim, et postquam regnum in formam provinciae verterat, mutationis impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장3)
quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION