라틴어 문장 검색

ubi sumptibus exhaustus socordia insuper elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia ruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장10)
dilatae voluptates, dissimulata luxuria et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus formidinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장2)
undique arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque in castra inviti neque innocentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장2)
non tamen quies urbi redierat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장2)
sin rediret, offensam haud dubiam victoris, set incerta adhuc victoria et concedente in partis patre filium excusatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장7)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
ea strictis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장7)
et rediere omnes Bononiam, rursus consiliaturi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장5)
exitiabile id rei publicae, ingratum militi, cui eadem munia inter paucos periculaque ac labor crebrius redibant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장6)
sed addito spatio rediturum et his robur meditatione belli;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장6)
Vbi haec comperta Antonio, discordis animis, discretos viribus hostium exercitus adgredi statuit, antequam ducibus auctoritas, militi obsequium et iunctis legionibus fiducia rediret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장1)
sin Bedriacum redirent, intolerandus tam longi itineris labor, et victoria ad inritum revolvebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장5)
mox rediit Cremonam reliquus populus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장9)
set ubi imperium Vespasianus invaserit, non ipsi, non amicis eius, non denique exercitibus securitatem nisi extincto aemulo redituram.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장7)
tum consilii inops in Palatium redit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION