라틴어 문장 검색

Ille nihil contra (neque enim defendere verbis talia facta potest), sed vindicis ora protervis insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:7)
Primus Ophionides Amycus penetralia donis haud timuit spoliare suis et primus ab aede lampadibus densum rapuit funale coruscis, elatumque alte, veluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:1)
semicremoque novat repetitum stipite vulnus, terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:8)
Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit tractaque calcavit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:8)
nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi deficiunt motumque negant viresque volandi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:16)
Hic subito, quantus cum viveret esse solebat, exit humo late rupta similisque minanti temporis illius vultum referebat Achilles, quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro, "inmemores" que "mei disceditis" inquit "Achivi, obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 41:2)
ipse etiam flens invitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:2)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis, pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris evomit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:6)
Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes adpropera!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:8)
Talia nequiquam toto Venus anxia caelo verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 70:1)
nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, quam grave balistae moenia pulsat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 228)
grata tua est pietas, sed carmina maior imago sunt mea, quae mando qualiacumque legas, carmina mutatas hominum dicentia formas, infelix domini quod fuga rupit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 75)
Caesar, et tibi sacratum sors mea rupit opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1244)
ei mihi, quod totiens nostri pulsata sepulcri ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 28)

SEARCH

MENU NAVIGATION