라틴어 문장 검색

Iterum in aestivo tempore eiusdem anni predictus rex Aquis palatium secundum sinodum ac placitum suorum consedit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:9)
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.- Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri credere?
(아풀레이우스, 변명 36:9)
necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda;
(아풀레이우스, 변명 38:13)
secundum ea se fecisse, proinde ut loculi suppetebant.
(아풀레이우스, 변명 59:9)
date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
(아풀레이우스, 변명 100:14)
tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:59)
mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant.
(아풀레이우스, 플로리다 17:13)
"Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:15)
"Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis surridens amarum sic inquit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:97)
Sic nos diversa tendentes et in causa finali de proprietate soli, immo viae herciscundae contendentes, rapinis suis onusti coram deprehendunt ipsi latrones et ad lunae splendorem iam inde longius cognitos risu maligno salutant;
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:8)
secundum quod habeo, tribuo libenter
(ARCHIPOETA, IV125)
secundum dominici regulam mandati
(ARCHIPOETA, X58)
tertiam autem eiusdem partem advenis ex omni gente ad eum advenientibus longe propeque positis et pecuniam ab illo exigentibus, etiam et non exigentibus, unicuique secundum propriam dignitatem, mirabili dispensatione laudabiliter et, sicut scriptum est 'Hilarem datorem diligit Deus,' hilariter impendebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 101 106:3)
quartam circum finitimis in omni Saxonia et Mercia monasteriis, et etiam quibusdam annis per vices in Britannia et Cornubia, Gallia, Armorica, Northanhymbris, et aliquando etiam in Hybernia, ecclesiis et servis Dei inhabitantibus, secundum possibilitatem suam, aut ante distribuit, aut sequenti tempore erogare proposuit, vita sibi et prosperitate salva.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:6)
Quocirca iam tempus esse, ut, qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae, ut essent christiani, concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION