라틴어 문장 검색

Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:7)
‘iam tandem’, inquit, ‘intellegis me esse philosophum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:12)
intellexeram’, inquit, ‘si tacuisses’.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:14)
Nondum forte quid loquar intellegis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:3)
sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:6)
Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:32)
tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:4)
Postremo, quod a qualibet re diuersum est id non est illud a quo intellegitur esse diuersum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:17)
Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:4)
cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:2)
Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:16)
— Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:13)
Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:2)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
Intellectum enim delectat intellegentem, et quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis nobile, et quanto intellectus comprehendens fuerit maioris virtutis in comprehendendo perfecte, tanto delectatio intellectualis est maior.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION