라틴어 문장 검색

Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:5)
Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμουσ videri primam hebdomadam et secundam et tertiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 15:1)
Accius autem in primo Didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat, Hesiodum natu priorem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 5:1)
Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 1:1)
Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 21:1)
Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent, esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 24:1)
Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:3)
dein, quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:3)
Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:4)
Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 11:1)
Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 15:1)
Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera, Plato autem non esse vocem corpus putat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 7:1)
Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 4:1)
HISTORIAM ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit , quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 2:1)
Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod ἱστορία Graece significet rerum cognitionem praesentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION