라틴어 문장 검색

Quia separati debent esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 4:6)
Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis vehiculorum, sic se volunt separare etiam temporum dispositione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 18:2)
Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 19:1)
nullo modo prodesse possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo pono.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 21:6)
Ab hac cito se Fabianus separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:1)
Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 23:1)
contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 131:3)
Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur formula.
(세네카, 행복론, Liber VI 24:1)
Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et beneficia ad eundem iudicem mitto.
(세네카, 행복론, Liber VI 27:3)
sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo.
(세네카, 행복론, Liber VI 52:7)
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest :
(세네카, 행복론, Liber VII 6:1)
Innumerabilia undique exempla separatorum morte fratrum succurrunt, immo contra vix ulla umquam horum paria conspecta sunt una senescentia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:1)
Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 41:5)
" Non potest istud separari;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 129:3)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION