라틴어 문장 검색

trecentos passus ab urbe - cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 294:1)
inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluvium movissent castra, consul urbem haud dubie servatam adventu suo est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 26:1)
postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:1)
cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenem - mons est decem milia passuum ab Lacedaemone - promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 309:3)
obtinebant autem longo agmine propter angustias viae prope quinque milia passuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 311:2)
hostes quingentos passus aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:1)
eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 446:2)
quinque milia passuum ab Tanagra abest;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 597:2)
extremos ad orientem montes Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 190:1)
intersunt septem ferme milia passuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 304:1)
alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 15:2)
duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 18:1)
consul sex milia fere passuum inde posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 58:2)
aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus adversus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 227:1)
postero die regiae magis compositae et ordinatae stationes quingentis passibus longius ab urbe posuerunt castra, et Achaei eodem ferme tempore atque in eundem locum processerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 236:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION