라틴어 문장 검색

Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장1)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장8)
mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장8)
deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장9)
Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장6)
Ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장16)
Et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 114장6)
Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:4)
Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:2)
"Sed nihil," inquit, "agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:1)
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Qua tua te fortuna sinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:8)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Deinde artam aetatem sibi dari non sinit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 22:1)
Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION