라틴어 문장 검색

Hoc non potest accidere, cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 3:2)
Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:6)
Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:1)
ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:8)
Cum visum erit, distraham cum illo societatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:3)
Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:1)
Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:4)
Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae casura, nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 53:5)
Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 4:5)
O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 30:1)
Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 11:4)
ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:3)
De beneficiis dicendum est et ordinanda res, quae maxime humanam societatem alligat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:1)
Quibusve tam convenit haec adhortatio quam nobis societatem generis humani sancientibus ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:4)
Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inveniar ;
(세네카, 행복론, Liber II 58:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION