라틴어 문장 검색

'Bruti,' inquit, 'erat familiaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 4:6)
VTRVM difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:1)
Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 3:1)
sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:1)
magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장1)
horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:1)
quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris sentiebam, non te id sciscitari, qualem ego in inveniendo et in conlocando summum esse oratorem vellem, sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis optimum iudicarem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 2:1)
Magnus est locus hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 1:4)
tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 4:1)
cum dico me, te, Brute, dico;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 2:1)
quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 3:5)
Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:4)
visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:1)
nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:1)
habes meum de oratore, Brute, indicium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION