라틴어 문장 검색

saxa atque solitudines voci respondent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 314:7)
Sed quae loca et nationes ob calorem aut a speritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narrauerim.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장2)
Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more maiorum gereret, in aduerso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장1)
modo aduersum hostis, interdum in solitudines pergere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장4)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장1)
Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장4)
ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciendi animum alio vertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장3)
circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:4)
Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:6)
Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:1)
Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:6)
omnia nobis mala solitudo persuadet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 5:4)
Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 5:1)
Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION